- LABICUM
- LABICUMItaliae opp. cuius nomen quodattinet, cum Graecorum ss utramque Latinorum literam b et v valeat, promiscue per has scriptum id reperias apud diversos, vel interdum etiam in iisdem auctoribus. Singul. num. iuxta cum Strab. habet Sil. Ital. Pun. Bell. l. 12. v. 534.--- Campos ingressus et arva Labici.Idem l. 5. v. 566.--- Veterem bellare Labicum.Sic vocat, quod hoc temporis eversum minimeque nt Olim florens. Strabo l. 5. Τῷ παλαιῷ Λαβικῷ, κτίσματι κατεπασμένῳ. At eidem Silio, et reliquis Latinis auctoribus pl. num. appellatur. Habiles ad aratra Labici. Virg. Aen. l. 7. v. 796.Et Sacranae acies, et picti scuta Labici.Oppidani Labicani. Mart. l. 1, Epigr. 89. cuius Epigraphe ad Alcimum. v. 2.Labicana levi cespite velat humus.Lander Valmontonem appellat, Cluv. vero Zagarollum opp. magis ad Bor. Baudr- Hinc via Lavicana,quae Româ Lavicum vulgo ducebat, nunc Strada di Valmontone. In Campania Rom. Lucae tamen Holsten. Lavicum fuit, ubi nunc la Colonna, castrum Campaniae in illo tractu, sub Tusculo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.